Page images
PDF
EPUB

2

latos sinus, et insularum immensa spatia' complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus, ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Ræticarum Alpium 3 inaccesso ac præcipiti vertice ortus, modico flexu, in Occidentem versùs, septemtrionali Oceano miscetur. Danubius, molli et clementer edito montis Abnoba jugo effusus, plures populos adit, donec in Ponticum mare' sex meatibus erumpat: septimum enim os paludibus hauritur.

Immensa spatia. Incompertâ Romanis hâc terrarum parte, Scandinaviam,Scandinavia,et Eningiam, Finland, insulas esse falsò existimabant, ut opportuniùs dicetur infra cap. 44.

2

Nuper cognitis. Verè nuper cognitis. Locum hunc egregiè illustrat Plautii Eliani monumentum, quod edidi supra vol. 1. p. 512. in not. et emend. ad Hist. Iv.. 53. Ibi memoratur Plautius, proprætor Mæsiæ, qui plura quàm centum millia ex numero Transdanubianorum ad præstunda tributa cum conjugibus ac liberis et principibus aut regibus suis transduxit; motum orientem Sarmatarum compressit; ignotos antè aut infensos populo Romano reges signa Romana adoraturos in ripam quam tuebatur perduxit; regibus Bastarnarum et Rhoxolanorum filios, regibus Dacorum fratres captos aut hostibus ereptos remisit; ab aliquibus eorum obsides accepit, per quæ pacem provinciæ et confirmavit et protulit. Adde Domitiani bella, quibus fortè reges aliquot innotuere.

3 Ræticarum Alpium. Nunc the mountains of the Grisons. Mons verò, cujus vertice Rhenus oritur, hodie dicitur Vogelberg. Vide Cl. Marsili, Danubius Pannonico-Mysicus, vol. VI. tabul. 4. Quomodò Rhenus in Oceanum effundatur

dictum est supra Annal. 11. 6.

4 Montis Abnoba. Mons ille Germanis nunc dicitur Schwartzwald. Hic, diu ignoratam, Danubii originem feliciter detexit illustr. Comes Marsili, anno 1702. Vide eruditum ejus opus jam laudatum, vol. VI. p. 4. Danubii origo à Doneschingen perperam anteà ducebatur. Agathemerus, 11. 4. ait Danubium à suis fontibus ad Vindobonam, Vienna, dici; Istrum verò à Vindobonâ ad Pontum Euxinum appellari. At Plinius, Iv. 12. sect. 24. unde primùm Illyricum alluit Istrum vocari scribit.

s In Ponticum mare. Rem hactenus inauditam prodidit literis Constantinopoli scriptis anno 1713 unus è Missionariis Societatis Jesu: scilicet fluenta Danubii per mare Ponticum ad Mediterraneum usque, proprio colore distincta, ita devolvi, ut naves ex Ægco mari, in Propontidem, nisi adverso fluminis impetu, sese pleno alveo exonerantis, transfretare non possint. Hoc nos docuit Cl. Homannus Danubii Tabulá novissima. Quædam tamen, haud absimilia, jam prodiderat Plinius, IV. 12. sect. 24. singula, inquit, Istri ora tanta sunt, ut prodatur in quadraginta millia passuum longitudinis vinci mare, dulcemque intelligi haustum.

[ocr errors]

2

2. IPSOS Germanos indigenas crediderim, minimèque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos: quia nec terrâ olim,' sed classibus advehebantur, qui mutare sedes quærebant; et immensus ultra, utque sic dixerim, adversus Oceanus + raris ab orbe nostro navibus aditur. Quis porrò, præter periculum horridi et ignoti maris, Asiâ, aut Africâ, aut Italiâ relictâ, Germaniam peteret?" informem terris, asperam cœlo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit. Celebrant carminibus antiquis (quod unum apud illos

Indigenas. Indigenæ, et quasi | è terrâ prognati, veteribus scriptoribus dicti sunt populi omnes, quorum origo eos latebat. Nostram superioremque ætatem meliora docuit major eruditionis copia, facilior frequentiorque peregrinationum usus, ac maximè linguarum notitia. Iis subsidiis aperta mundi commercia. Eruditis omnibus jam compertum Scythicam esse Germanorum originem. Ipsaque Germania Scythiæ contermina, Plin. vIII. 15.

Adventibus et hospitiis. Aliter et verè ipse Tacitus infra cap. 28 et 43. Gallos, Gothinos, et Osos, advenas atque hospites memorat. His tamen adventibus et hospitiis minimè mixtos fuisse Germanos, censent eruditi Germani: vim imperii penes eos semper fuisse: alienigenas verò precariò tantùm habitâsse.

3 Nec terra olim. Immo primùm terrà, deinde classibus, sed serò, et cùm artes adolevissent, mutatæ hominum sedes.

4 Adversus Oceanus. Benè quidem. Nec antiquitùs tantùm, sed, vigente etiam imperio Romano, adversus Oceanus raris navibus adibatur, ob exiguam rei nauticæ scientiam. Drusus, pater Claudii Imperatoris, Oceanum Septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit, Sueton. in Claud. 1.

Quantum autem discriminis, violentiâ Oceani, adierit Germanicus, vidimus supra Annal. 11. 23.

[ocr errors]

5 Germanium peteret. Nondum satis valida ratio. Rudes barbarique homines tutas potiùs, quàm lætas, sedes quæsiere. Inde loca horrida, quæ vix habitari posse crederemus, à nonnullis antchabita. Fateor, gratissimæ sunt Asia, Africæ, Italiæque sedes. At neque statim florentes fuere, sed lentè, vigentibus imperiis, et adulto luxu, Prætereà nec illæta Germania, nec suis caret commodis: immo viris virtutique aptissima. Adde non statim relictas sedes lætissimas, ut tristiores occuparentur: sed, ut in Germaniâ, de quâ nunc agitur, immorer, Asia, hominibus fœta, primùm in Scythiam effusa: Scythia in conterminam Germaniam : ac si quid decessit voluptati, accrevit humanitati, ut toto hoc libro demonstrabitur.

Carminibus antiquis. Omnibus retro seculis, et apud barbaras omnes gentes, ut ex America populis nobis adhuc compertum, idem fuit carminum usus, eadem utilitas. Carolus Magnus, teste Eginhardo, in ejus vitâ, cap. 29. Barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit, memoriæque mandavit.

66

memoriæ et annalium genus est) "Tuistonem' "Tuistonem' Deum, "terrâ editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque. Manno tres filios adsignant, è quorum nomi"nibus proximi Oceano Ingævones, medii Hermiones, " ceteri Istævones vocentur." Quidam autem,' licentiâ vetustatis, "plures Deo ortos, pluresque gentis appellatio66 nes, Marsos, Gambrivios,' Suevos, Vandalios" adfirmant: eaque vera et antiqua nomina. Ceterùm Germa"niæ vocabulum recens, et nuper additum: quoniam,

66

1 Tuistonem. De Tuistone cjusque filio Manno vide not, et emend. ad cap. 2.

2.

Quidam autem. Duas inter illas sententias mediam protulit, et quinque gentium capita recenset Plinius, IV. 14. Germanorum genera quinque. Vindili, quorum pars Burgundiones, Varini, Carini,

| locorum sitûsque vocabula. Nem-
pe Ingævones sunt juxta eruditos
Germanos, die Innvohner, id est,
versùs mare interius habitantes.
Istævones, die Vestrohner, versùs
occidentem habitantes. Hermio-
nes, die Herrumvohner, in medio
habitantes. Unde fortè nec Her-
miones, nec Herminones, sed Her-

Guttones. Alterum genus Ingævo-mivones, sunt dicendi.
nes, quorum pars Cimbri, Teutoni,
ac Chaucorum gentes. Proximi
autem Rheno, Istævones, quorum
pars Cimbri mediterranei. Hermi-
ones, quorum Suevi, Hermunduri,
Catti, Cherusci. Quinta pars Peu-
cini, Basternæ, supra dictis conter-
mini Dacis. De singulis hisce po-
pulis opportuniùs suis locis dicetur.

3 Gambricios. Eos unus Tacitus, et hoc tantùm loco, memorat. Nempe Marsorum et Gambriviorum diu nomina periere.

4 Vandalios. Iidem sunt, quos Plinius, supra cit. Vindilos appellat. Vandalii, seu Vandali, Galliam, Hispaniam, Africam, Italiam terruere; at tandem in Africâ excisi sunt. Unum superest Suevo

rum nomen.

5 Vera et antiqua. Marsi, Gambrivii, Suevi, Vandalii sunt vera et antiqua nomina. Contra verò Ingævones, Hermiones, Istævones, fabulosa, nec tam populorum, quàm

Germaniæ vocabulum recens.
Primò fuere tantùm nomina popu-
lorum; posteà fuere et virtutis cog-
nomina: sic dicti sunt Germani,
id est, viri bellicosi, ut mox expli-
cabitur. Ab illo cognomine, terra
ipsa appellata est Germania. Quod
Germaniæ vocabulum recens, et
nuper additum. Germanorum au-
tem nomen jam pridem auditum,
ut constat ex Fastis Capitolinis,
apud Cl. Piranesi, Lapides Capito-
lini, p. 42. M. CLAVDIVS M. F. M.
N. MARCELLVS. AN. DXXXI.
COS. DE. GALLEIS. INSV BRI-
BVS. ET. GERMAN. K. MART.
ISQVE. SPOLIA. OPIMA. RET-
TVLIT. DVCE. HOSTIV M. VIR-
DVMARO. A D. CLASTIDIVM.
INTERFECTO.
Galli Insubres,
eorumque socii, mercedeve con-
ducti, Germani, cæsi sunt ad Clas-
tidium, nunc Chiastezzo, in the
Milanese, A. U. C. 531. juxta Fas-
tos Capitolinos, A. C. 222.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint,' ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis "nomen, non gentis, evaluisse paulatim, ut omnes, primùm "à victore, ob metum, mox à seipsis invento nomine, "Germani vocarentur." "Fuisse apud eos et Herculem" memorant; primumque omnium virorum fortium* Ituri in prælia canunt.

3. SUNT illis hæc quoque carmina, quorum relatu, quem Barditum vocant,' accendunt animos, futuræque pugnæ

Gallos expulerint. Inde cùm de Belgis quæreret Julius Cæsar, Bell. Gall. 11. 4. reperiebat plerosque Belgas esse ortos à Germanis, Phenumque antiquitùs transductos propter loci fertilitatem ibi consedisse: Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse.

2

Nunc Tungri, tunc Germani. Rem egregiè illustrat Julius Cæsar Bell. Gall. loc. cit. docetque primos, qui Rhenum transgressi sunt, fuisse Condrusos, Eburones, Caresos, Pamanos, qui uno nomine Germani appellantur. Germanus, id est, Wehr mann, armorum vir. Vetus enim et frequens WV in G mutatio. Primò nomen hoc fuit nationis victricis Cisrhenanæ, non verò totius gentis Transrhenanæ : sed paulatim evaluit; et Transrhenani omnes nomen, quod victor ob metum incutiendum repererat, ipsi usurpavere, reputantes idem nominis ob bellica gloriæ claritudinem sibi deberi. Tungrorum olim magnum fuit nomen; extatque adhuc veteris gloriæ memoria in eâ locorum amplitudine. [Observandum autem est eumdein esse Tungrorum locum, quem Franci, duce Pharamundo, primùm occupavere, quem posteà Clodoveus Magnus armis recepit. Et hæc sunt Francici nos

tri regni incunabula.]

3

Et Herculem. Nulla extitit bellicosa gens, quæ Herculem, id est, virum, stupendâ vi grandibusque factis insignem, non habuerit; eoque non superbierit. De Hercule Germanico jam dictum Annal. II. 16. not. sup. Sunt quoque eruditi viri, qui existiment coloniarum duces ab Asia profectos, ut diversas Europæ regiones occuparent, vulgò vocitatos fuisse Hercules.

4 Virorum fortium. Sic supra Annal. II. 88. de Arminio dictum, caniturque adhuc barbaras apud gentes.

5 Barditum vocant. Sunt qui barritum mallent: at barrire elephantorum est, quos ne noverant quidem Germani. Bardire verò cervorum est, quos sæpissimè audiebant continuòque venabantur tum Germani, tum Galli, apud quos celeberrimus fuit barditus. Inde vates, qui hoc modulo utebantur, dicti sunt bardi. De quibus egregiè Lucanus, I. 447.

Vos quoque, qui fortes animas, belloque pe

remtos

Laudibus in longum vates dimittitis ævum, Plurima securi fudistis carmina bardi,

Vide not. et emend. ad cap. 3. Canadensibus quoque populis sua sunt

fortunam ipso cantu augurantur: terrent enim, trepidantve, prout sonuit acies. Nec tam voces illæ, quàm virtutis concentus, videntur: adfectatur præcipuè asperitas soni, et fractum murmur, objectis ad os scutis, quò plenior et gravior vox repercussu intumescat. Ceterùm et "Ulixem" quidam opinantur, "longo illo et fabuloso errore' in hunc "Oceanum delatum, adîsse Germaniæ terras, Asciburgiumque, quod, in ripâ Rheni situm, hodieque incolitur, "ab illo constitutum, nominatumque AKINYPгION. "Aram quinetiam Ulixi consecratam, adjecto Laertæ patris ❝ nomine, eodem loco, olim repertam: monumentaque, "et tumulos quosdam, Græcis literis inscriptos, in confi❝nio Germaniæ Rætiæque adhuc extare :" quæ neque confirmare argumentis, neque refellere in animo est: ex ingenio suo quisque demat, vel addat fidem.

[ocr errors]

4. IPSE eorum opinionibus accedo, qui "Germaniæ "populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos, "propriam, et sinceram, et tantùm sui similem gentem "extitisse" arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus :"

[blocks in formation]
« PreviousContinue »