Page images
PDF
EPUB

sue salutis, protrahendo usque ad mortem suam conversionem ; sicut pariter verum periculum incurrit, et graviter peccat, qui occasionem proximam peccandi voluntariè renuit removere; omnino differt ergo casus a nostro, in quo, posito, quod lex dubia non obligat, nullum est periculum transgrediendi legem: quia, cum eo casu non sit ea sufficienter promulgata, nullam habet virtutem obligandi.

Ex hac autem Doctrina S. Thomæ, nempè quod lex non habet virtutem obligandi, nisi sit promulgata et innotescat, duo Corollaria descendunt, quibus præfata nostra Dissertatio magis solidatur: primum quod lex dubia non obligat: secundum huic an nexum, quod lex incerta nequit certam obligationem inducere. Hinc subdimus.

COROLLARIUM PRIMUM.

Lex dubia non obligat.

Ex principio autem tam firmiter et multipliciter a D. Thoma probato, nempè quod lex non promulgata non habet virtutem obligandi, certa descendit præfata prima Conclusio, quod lex dubia non obligat. Hujusmodi Conclusio probatur ex eo, quod certum et exploratum communiter est inter omnes Doctores, quod certitudo moralis alicujus sententiæ, si non probatur ex aliquo certo Principio directo, probetur tamen ex alio Principio reflexo pariter certo, ut probatur primo ex can. 4. Quid culpatur, 23. q. 1. ubi S. Augustinus scribit : « Vir justus, si forte sub Rege homine etiam sacrilego militet, recté potest illo jubente » bellare, si vice ( aliàs civica) pacis ordinem servans, quod sibi » jubetur, vel non esse contra Dei præceptum certum est, vel » utrum sit, certum non est; ita ut fortassè reum faciat Regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo » serviendi. » Quamvis igitur Subditus sit dubius de belli justitia, potest tamen licitè militare ex jussu sui Principis, et qua ratione !' innixus Principio reflexo quod Princeps habet jus certum, ut semper ac de injustitia non constat, ei obtemperetur. Probatur pariter ex cap. Dominus, de Secund. nupt. ubi dicitur, quod si Vir dubitet de morte prioris Viri suæ Uxoris, nequit debitum petere, sed tenetur reddere Uxori, quæ non dubitans in bona fide petit; et cur? ob certum Principium reflexum, quod cum uxor sit in bona fide, ipsa in dubio jus habet petendi debitum.

Hanc doctrinam ut certam habet P. Jo. Laurentius Berti in sua Theologia (tom. 2. lib. 21. c. 13. prop. 3. vers. Patroni ) qui tenet illicitum esse sequi opinionem minùs tutam, licet sit æquè probabilis ; sed undè id probat? probat ex falsitate duorum Principiorum, quibus Probabilista licitum esse sustinent; primum enim est illud: Qui probabiliter agit, prudenter agit. Meritò revera P. Berti ait, Príncipium hoc non esse sufficiens ad operandum cum opinione tantùm probabili; etenim cum opinio adversa pro lege æque sit probabilis, certitudo de actionis honestate ad rectè ope

randum necessaria nobis deindè non suppetit. Alterum Principium quorumdam Probabilistarum est hoc, quod cum utraque opinio est probabilis, homo circa opinionem tutiorem judicium suspendit, et probabilitati opinionis benigna se innitens, operatur. Sed juste idem P. Berti tale Principium etiàm reprobat; illud enim nequaquam de actionis honestate nos certos reddere valet, cum hujusmodi suspensio judicii sit merè voluntaria, unde excusare non potest, quin ignorantia sit verè vincibilis, ideoque eo modo nequit equi dem dubium deponi. Quapropter concludit Berti: posito, quod aliud fundamentum non adest deponendi dubium, quàm illa sola opinionis benignæ probabilitas, minimè licebit nobis illâ opinione uti. Secùs verò est, scribit ipsemet Berti, casu quo præter illam probabilitatem opinionis, aliunde se offerat alia reflexa ratio, sive Principium certum, quod de honestate actionis in praxi moraliter certos nos reddit: siquidem tunc nostri judicii certitudo non jam rationibus illius opinionis probabilis, sed Principio reflexo certo supervenienti innititur. Exemplumque affert Religiosi, qui dubitans an possit jejunium solvere, ut studio operam præbeat, potest utique solvere, si urgeat Superioris præceptum, quo certus fiat posse citra culpam cibum sumere. Aliud affert exemplum de possessore, qui prædium bonâ fide possidens, superveniente dubio, licitè potest possessionem prosequi, si a Viro docto tutus reddatur, quod nemo in dubio re legitimè possessâ spoliari tenetur. Hinc sic concludit : «Procul dubio potest hoc pacto ex reflexione » mentis antea perplexæ fieri judicium practicum moraliter. >> Idem scribit P. Wigandt Ordinis Prædicatorum, dicens : « Pro»babilius est non esse peccatum operari cum Conscientia specula»tivè dubia, habente annexum judicium practicum de honestate » operationis. » Ratio, quia qui sic operatur, prudenter judicat in his circumstantiis se licitè, et honestè operari: Tract. 2. Ex 1.

q. 5. art. 2.

Consentiunt Domini Ballerini in suo Opere, cui titulus: Moralium actionum regula, sioe Quæstio de opin. probabili, qui licet strenuè rigidam sententiam tueantur, huic tamen doctrinæ tanquam certæ libenter subscribunt dicendo: « Quod in praxi ex » directis Principiis minimè certis incertum est, ex certo reflexo » Principio, fit omnino certum. » Ipsique pariter de hoc plura adducunt exempla, et signanter illud mox supra a nobis relatum de dubio impedimento Matrimonii contracti, quo casu aiunt, quod licet ob Principia directa incertum sit, an Conjux dubitans possit debitum reddere, nihilominus ob Principium reflexum, quod ex canone et ratione deducitur, securè reddere valet. Unde concludunt: « In his omnibus exemplis observandum est, reflexa Principia particularem quæstionem non solvere, sed in» certam relinquere; sola praxis certa est, eo quod Principia re» flexa praxis in eo dubio dirigendæ certam regulam figant. Idem scribit P. Gonet Manual. t. 3. tr. 3. c. 16. circa fin. Tandem idem P. Lector Jo. Vincentius Patutius, qui in hac controversia duplici libello strenuè mihi se opposuit, id pro explorato

N

admittit, nempè quod cum Principium reflexum est certum, jam reddit actionem certè honestam; sic enim ait in suo Libello, La Causa del Probabilismo etc. §. IV. pag. 40. et expressiùs p. 45. ubi scribit : « Se fosse vero, che nel caso » d'incertezza della legge, la legge non vi fosse, perche non promulgata abbastanza, oh allora si come accennai) aoreste un Principio certo, se non diretto, almeno reflesso, onde formar un dettame prudente certo di poterlo celebrare lecitamente ( loquitur de quodam contractu dubie licito), attesoche non essendooi legge che lo proibisca, qual timor saggio potrebbeoi essere di trasgredire la legge, che certamente non v'è? Meliùs dixisset, quæ certe non obligat; quod aliàs ad idem reducitur, quia lex quæ non obligat, est tanquam non

esset.

Et sic intelligitur, quomodo judicium speculativè dubium, sive probabile de honestate actionis, potest in praxi fieri moraliter certum. Sed quis objiciet, quomodo rationes speculativè tantùm probabiles, possunt in praxi moraliter certæ evadere? Hoc evenit, ut optimè tradunt Episcopus Abelly, et P. Eusebius Amort, non ex eo quod ipsæmet rationes speculativè probabiles alicujus opinionis fiunt in praxi moraliter certæ sub quia aliæ sunt rationes ipsius opinionis, quæ tantùm probabiles sunt, aliæ verò sunt rationes Principii reflexi, quibus in praxi ultimum formatur judicium moraliter certum ex illo Principio certo; et sic actio quæ speculativè est tantùm probabiliter honesta, in praxi certe moraliter honesta evadit.

Ut ergo nostram firmemus Conclusionem, nimirum quod lex dubia non obligat, sic certo tramite arguimus: Principium a D. Thoma superiùs jam probatum est, quod lex non habet virtutem obligandi, nisi sufficienter promulgata sit, et innotescat. Casu autem quo duæ opiniones concurrant æqualis ponderis, tunc quidem lex nequit dici sufficienter promulgata, tunc enim sufficienter promulgatum est dubium an lex existat, sed non est promulgata lex; ac propterea ipsa non potest obligare.

Hanc sententiam novissimè Eusebius Amort Germanus, vir doctrinâ undique perspicuus, tanquam certam defendit in sua Morali et Scholastica Theologia, Bononiæ typis data an. 1753, postquam Romæ emendata fuit jussu Benedicti XIV, cui ipse Auctor supplices preces dedit, ut curaret opus antè ejus publicationem a cordatis Theologis Romæ revideri, et ubi oportere censeret, emendari. Pontifex votis annuit, et transmisit ei aliqua menda in Opere emendanda, salvâ tamen quæstione de opinione æquè probabili, ut videre est in ipsius Opere. Scribit Auctor, quod ubi opinio pro lege evidenter, et notabiliter probabilior non apparet, moraliter certum est, legem obliganten non existere, dicens, quod Deus juxta suam Divinam Providentiam cum ipse vult legem suam obligare, efficere tenetur ut evidenter et notabiliter probabilior appareat: «Quandocunque (sic loquitur) exis- tentia legis non redditur credibilior non ipsâ, moraliter certum » est non darlegen; quia ex natura Providentia divinæ Deus,

ע

[ocr errors]

>>

[ocr errors]

» sicut tenetur suam Religionem reddere evidenter credibiliorem » non ipsâ ; ita etiam tenetur suam legem reddere credibiliorein, » seu probabiliorem, non ipsâ. » Amort, Theol. t. 1. disp. 2. §. 4. q. 10. pag. 232. Tò non ipsâ, intelligit, non ipsâ lege, sed rationibus quæ nobis illam notabiliter probabiliorem reddunt. Deindè alio loco rationem adducit, quia lex strictè dubia sufficienter caret promulgatione, sine qua lex non est lex, sive non est lex obligans: « In hoc casu (nempè cum utraque opinio est æquè >> probabilis) non datur lex directa prohibens, quia in hoc casu » non datur sufficiens promulgatio legis, quæ est character inse» parabilis, et essentialis legis, siquidem illa est sola legis promulgatio quâ lex fit credibilior. » Loc. c. disp. 2. quæst. 5. p. 283. Additque, idem sensisse Patres : « Patres in dubio strictè tali, ubi >> in neutram partem inflectitur mentis sententia, relinquunt ho» mini potestatem sequendi benigniora; ergo agnoscunt aliquod generale Principium, quo possit formari prudens judicium con» comitans de non existentia legis. » Et revera S. Gregorius Nazianzenus ( Orat. 39. ) de quodam Novatiano loquens, ait: « An juvenibus viduis propter ætatis lubricum ineundi matri» monii potestatem facis? At Paulus hoc facere minimè dubitavit, cujus scilicet te Magistrum profiteris. At hoc minimè post Baptismum, inquis. Quo argumento id confirmas? Aut rem »ita se habere proba, aut si id nequis, ne condemnes. Quod si res dubia est, vincat humanitas, et facilitas. » Item S. Leo (Epist. go. ad Rustic. Narbonens. in Præfat.) ut habetur in can. Sicut quædam, (fin Dist. 14). « Sicut quædam sunt, quæ nullà » possunt ratione convelli (prout sunt Decalogi præcepta, et Sa>> cramentorum formæ, sicut explicat Glossa), ita multa sunt, » quæ aut pro necessitate temporum, aut pro consideratione æta» tum oporteat temperari : illa consideratione semper servatâ, ut » in iis quæ vel dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequen» dum, quod nec præceptis Evangelicis contrarium, nec decretis » sanctorum Patrum inveniatur adversum. » Dicit, sequendum, nam Prælati Subditis permittere debent, ut possint opinionibus minùs rigidis uti, ubi illa nec Evangelio, nec Patrum doctrinis adversantur, juxta illud Chrysostomi documentum: Circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus, ita in Can. Alligant, 26. qu. 7. Item Lactantius (lib. 3. Instit. c. 27.) scribit: Stultissimi est hominis præceptis eorum velle parere, quæ utrum vera sint, an falsa, dubitatur.

་་

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Item S. Augustinus brevibus totum quod dicimus confirmat: Quod enim contra fidem, neque contra bonos mores esse convincitur, (nota convincitur) indifferenter esse habendum.» Serm. 294. c. 11. col. 224. Edit. Paris. Quælibet igitur actio nobis permissa est, modò convicti, aut moraliter certi non simus, illam contra fidem, aut bonos mores esse. Item S. Ambrosius scribens ad Januarium improperat animos nimiùm timidos habere, qui in dubiis nihil rectum existimant, nisi quod Scripturæ auctoritate, aut Ecclesiæ traditione, aut quod pro vitæ corrigendæ

utilitate certum esse dignoscitur. En ejus verba: « Sensi enim » sæpè dolens, multas infirmorum perturbationes fieri per quo» rumdam Fratrum contentiosam obstinationem, vel supersti»tiosam timiditatem, qui in rebus hujusmodi, quæ neque Scripturæ Sanctæ auctoritate, neque universalis Ecclesiæ tradi» tione, neque vitæ corrigendæ utilitate ad certum possunt ter» minum pervenire... tam litigiosas excitant quæstiones, ut nisi » quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment. » S. Ambros. Epist. ad inquis. Januar. Cap. 11. n. 3. His accedit S. Basilius, qui de quibusdam loquens, qui juramentum quoddam a se præstitum invalidum fuisse autumabant, ita scripsit : « Consideranda autem » sunt, et species jurisjurandi, et verba, et animus, quo jurave» runt, et sigillatim quæ verba addita fuerunt; adeo ut si nulla prorsus sit rei leniendæ ratio, tales omnino dimittendi sint. » Epist. 188. Can. 1. Cap. 10. Dixit igitur, tum dumtaxat dimit→ tendos (sive non audiendos) esse, cum nulla penitus favens benigna ratio eis subesset. Item accedit S. Bernardus, qui, genericè loquendo de rebus in utramque partem disputatis, ad Hugonem Sancti Victoris sic scribit : « Sanè ibi unusquisque in suo » sensu securus abundat, ubi aut certæ rationi, aut non contem» nendæ auctoritati, quod sentitur, non obviat. » Vol. Oper. Cap. 5. n. 18. Edit. Maur. Paris, col. 634. Ait itaque S. Doctor, quemque tutò procedere, eas opiniones sequendo, quæ certæ rationi, aut auctoritati, quæ sit tanti momenti, ut nemo ab illa desciscere possit, se non opponunt. His addendus S. Bonaventura, qui de votis agens, super quibus Papa dispensare possit, tres in medium adducit opiniones, et deindè concludit: «Quæ istarum trium » opinionum sit verior, fateor me nescire; et satis potest quæ» libet sustineri. Si quis tamen velit hanc ultiman acceptare, non » occurrit ei inconveniens manifestum. » In 4. dist. 38. art. 2. quast. 3. Non ait præferendam esse tutiorem, sed quamlibet earum sustineri posse, et acceptari.

Audiamus insuper Melchiorem Canum, qui impugnando sententiam Scoti obligantis peccatores omnibus diebus festivis ad contritionis actum producendum, scripsit : « Jus humanum nul» lum est, aut Evangelicum, quo hoc præceptum asseratur ; pro» ferant, et tacebimus. » Relect. 4. de pæn. p. 4. quæst. 2. Prop. 3. Et. n. 5. subdit : « Quoniam ignoro unde ad hanc opinionem » Doctores illi venerint, libere possum, quod non satis exploratè * præceptum est, negare. » Idem sensisse Scotum certum videtur, ubi de quadam opinione scripsit : « Cum multis sit pro» babilior pars negativa, non sinè peccato aliquis se exponit dubio, sequendo affirmativam minùs probabilem. » In. 4. Dist. 11. guast. 6. Ergo juxta Scotum, qui sequitur opinionem æquè probabilem, non peccat. Idem pariter scripsit Cardinalis Lambertinus, deindè creatus Pontifex sub nomine Benedicti XIV, dicens: «Non debbono imporsi legani, quando non vi è manifesta » legge che l'imponga. Notif. 13.

Sed deveniamus nunc ad rationes intrinsecas nostræ sententiæ,

« PreviousContinue »