Page images
PDF
EPUB

AC SANCTISSIMO PATRI BENEDICTO XIV,

PONTIFICI MAXIMO,

ALPHONSUS DE LIGORIO.

Tu Dignitatis Majestas, Beatissime Pater, doctrinæ, atque eruditionis tuæ fastigium, ne Tibi hoc meum Opus Morale simpliciori, ac prorsùs humili stylo conscriptum exhiberem, aut suadere me omninò, aut dubitantem deterrere magnoperè debuissent : summa verò Sanctitatis Tuæ benignitas, ac ferventissimus zelus, qui in Te semper enituit, priùs ut optimi Præsulis singularum Ecclesiarum partes absolveres, et deinde ut Summi universalis Ecclesiæ Pastoris muneri vigilantissimè satisfaceres, me impulerunt, ut hos tenues labores meos, quos nonnisi pro animarum salute suscipere, et in publicam edere lucem constitui, Tibi libentissimè dedicarem. Cum enim fuissem Dei beneficio vocatus ad Missionum ministerium pro adjuvandis populis per rura dispersis, iisque potissimum, qui spiritualibus magis destituuntur auxiliis, visa mihi ad hoc fuit necessaria scientia plusquam mediocris Rerum Moralium, quæ tum ad instruendas, tum ad regendas animas esset accommodata. Qua de re tam pro mea, quàm pro Juvenum nostræ Sodalitatis intelligentia, opportunum duxi opiniones probabiliores, utilioresque ad animarum salutem seligere. Cumque plurimis per plures annos relectis Auctoribus tam benignæ, quam rigidæ sententiæ, alios nimium benignitati indulgentes, alios nimium austeritati addictos comperissem, operæ pretium me facturum credidi, si librum ederem qui mediam viam tenens, sententias magis veritati consonas, magisque scitu necessarias ad conscientias dirigendas exponeret; atque, hac arreptâ opportunitate, multa in eo ad praxim pertinentia, quæ Sacrarum Missionum exercitio didiceram, Fratribus meis committerem. Opus Deo juvante cœpi, et absolvi, et absolutum typis demandavi: quod cum universe fuerit acceptum, rursusque debuerit publici juris fieri, in me

[ocr errors]

liorem ordinem redegi, diligentiùs quisbusdam doctrinis enucleatis, compluribus aliis adjectis, additisque insuper aliquibus Dissertationibus de infallibilitate Definitionum Pontificiarum, et de earumdem supra Concilia superioritate.

At quia libri omnes, qui ex Theologiæ principiis Fidei, ac morum controversias pertractant, Tibi soli debentur qui et summus es Theologia Princeps, unusque Ecclesiæ Moderator, Divinæ Veritatis conservator et vindex, unusque controversiarum Judex, ab ipso Deo singulari providentiâ ad hoc constitutus, prout dixit Maximianus Episcopus Constantinopolitanus (Epist. ad Orientales) « Omnes fines terræ, omnesque veram Fidem profitentes in . Romanorum Pontificum potentiam tanquàm in Solem respicere, quem de cæteris mortalibus ex terrarum Orbe Conditor Orbis elegit, cui Cathedram magisterii principaliter possidendam tenere perpetuo privilegii jure concessit, ut quisquis divinum aliquod, sive profundum nosse desiderat, ad hujus præceptionis oraculum, doctrinamque recurrat. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Hinc justè hoc Opus Tibi dicandum existimavi, eoque magis, quod una ex præcipuis causis, quæ me ad illud edendum induxerunt, fuit, ut cognitas omnes haberent saluberrimas Bullas, Epistolasque Encyclicas tuas quæ tantoperè profuerunt, et proderunt usque ad seculorum consummationem, universali morum reformationi cunctorum fidelium; quandoquidem in eisdem S. T. summa prudentia neque ad nimium rigorem, neque ad nimiam benignitatem declinans, sed temporum defectui condescendens, mirâ suavitate disposuit id quod cum ingenti animi fortitudine sibi proposuerat.

Fuit præterea mihi consilium plurimas in medium doctrinas proferre, quas ex aureis tuis Operibus sum' edoctus, quibusque S. T. non pauca immortali recordatione digna atque ediscenda univeræ Reipublicæ Litterariæ tradidit. Hæc enim tua grandis doctrinæ eminentia non minùs, quàm reliquæ quæ in Te elucent virtutes, nempè morum integritas, admiranda a Propinquis alienatio, prudentia singularis, incomparabilis salutis animarum zelus, et summo Sacerdotio apprimè necessarius, Te supremo Pontificatu dignissimum reddiderunt.

Demum si Librorum dedicationes solent testes esse grati animi, ac non immemoris acceptorum ab aliquo magno Principe beneficiorum, cum unus ipse sim ex Fratribus.

Congregationis SS. Redemptoris, cui Tu nuper Apostolicam Auctoritatem benignissimè accommodasti, oportebat jure merito, ut Tibi uni hoc Opus sisteretur, ac præterea nemini.

Tu igitur, Beatissime Pater, per illam, qua genus humanum complecteris, charitatem per curam illam quam Christianis omnibus enixè et debes, et præstas, per illum ipsum cujus in terris vices fungeris Jesum Christum, excipe pietate qua soles hoc qualecumque munusculum, quod Tibi sacro, et præsento, ut modereris, corrigas deleas quidquid in eo veritati absonum visum fuerit; et si quid boni est, faveas, et tuearis, paternaque, ac Apostolica Benedictione tua prosequi non dedigneris tum Opus ipsum ut animarum prosit saluti, tum me, Sodalesque meos, ut in nostro ministerio divinæ gloriæ cooperantes, uberrimum in vinea Domini fructum reportare valeamus.

Nostrum autem erit jugiter Deo fundere preces, ut universo Christiano Orbi Sanctitatem Tuam diu servet incolumem, diuque in terris relinquat, quo tandem aliquandò non sinè Omnipotentis Dei præsidio Catholicæ Religionis hostes, omnesques a vera Fide aberrantes ad ovile, fideliumque cœtum, ad unicum salutis portum felicissimè deducantur.

DEL SOMMO PONTEFICE BENEDETTO XIV,

IN COMMENDAZIONE DELL' OPERA.

DILECTO FILIO ALPHONSO DE LIGORIO PRESBYTERO CONGREGATIONIS SS. REDEMPTORIS,

BENEDIGTUS XIV.

DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

ABBIAMO ricevuta una sua lettera degli otto di Giugno, unitamente col secundo Tomo della sua Morale, ed altri pure suoi Libri di minor mole, ma di gran profitto per la salute delle Anime. Noi la ringraziamo del regalo, ed avendo data una scorsa al libro della sua Morale ( ch'è dedicato a Noi, del che rendiamo particolari grazie); l'abbiamo ritrovato pieno di buone notizie, ed ella può restar sicura del gradimento universale, e della pubblica utilita. Tratto tratto l'anderemo leggendo, e speriamo, che quanto leggeremo, corrisponderà a quanto abbiamo letto. Terminiamo col darle l'Apostolica Benedizione.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem die 15 Julii 1755. Pontificatús nostri anno decimo quinto.

AD LECTOREM

QUI ROGATUR LEGERE HANC PRÆFATIONEM PRO INTELLIGENTIA
TOTIUS OPERIS.

Cum præcipuum sit intentum nostræ minimæ Congregationis SS. Redemptoris Missionibus vacare, cùmque Missionariorum exercitio necessariò annexum sit munus conscientias Hominum instructionibus, et Confessionibus dirigere: ideo plurimis abhinc annis excogitavi Juventuti Sodalitatis nostræ librum de re morali tractantem tradere, qui mediam inter alios aut nimis rigidos, aut nimis benignos viam teneret. Opus absolvi, sed quia nimis festinanter fuit illud typis demandatum, ut alii satisfacerem mihi non satisfeci; plura enim in eo vel non bene excussa exciderunt, vel confuso ordine fuerunt exposita. Idcirco, cum ea diligentiore examine, necnon clariore methodo indigere animadvertissem, animum ad secundam editionem applicui, in qua ad meliorem ordinem omnia redigere curavi, et utilissimis doctrinis librum copiosiorem reddere. Nonnullas etiam opiniones (temporis decursu rebus ad utiliorem trutinam revocatis ), hominem me agnoscens, reformavi. Neque in hoc erubui, cùm doctus Augustinus non erubuerit in pluribus se retractare; sicut eliam D. Thomam fecisse testantur Cajetanus Catharinus, et Capreolus, ac ipse Doctor Angelicus (3. p. quæst. 9. art. 4.) sic fassus est; quamvis alibi aliter scripserim, Ut enim Tullius dixit: Sapientis est mutare consilium. Et alibi: Nunquam laudata fuit in una sententia permansio.

Nemimi autem superfluum videatur post tot libros scientiam moralem pertractantes hunc me suscepisse laborem, quasi actum agerem ; cùm etenim plurimos legerim Auctores, alios inveni, qui plus æquo indulgentes iis qui ut ait Isaias cap. 30) dicunt: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt: loquimini nobis placentia, consuunt pulvillos sub eorum capite, ut in peccatis

« PreviousContinue »