Page images
PDF
EPUB

hæ sunt conjunctio civilis; concubinalus autem civilia jura non parit.

Hinc qui ex concubinatu nascuntur non sunt justi liberi ; nec pater in ipsos jus patriæ potestatis habet, sed nomine proprio dicti liberi nalurales. Hinc et concubina non habet civile uxoris nomen. Pariter talis conjunctio dotem non habet.

Concubinatus intelligitur ex sola animi destinatione. Magis pro concubina quam pro uxore quis habere intelligitur eam cum qua nuptias contrahere non posset.

Tamdiu concubinatus durat, quamdiu voluntas non mutatur. In concubinatu esse potest et aliena liberta et ingenua, et maxime ea quæ obscuro loco nata est.

Eam non licet habere concubinam cum qua conjungi jure gentium nefas sit, ita si quis haberet sororis filiam etiamsi concubinam, incestum committeretur.

Eas autem quas juri civili ducere uxores non licet, habere concubinas possumus.

Permittitur concubinam habere cælibi duntaxat.

NE DE STATU DEFUNCTORUM POST QUINQUENNIUM

QUÆRATUR.
(Dig. lib. xl, tit. 15.)

De statu defuncti agi non potest, nisi occasione alterius cognitionis, sed nec semper occasione alterius cognitionis, de statu defuncti quæri potest. Et quidem duæ constitutiones ea de re in hoc titulo referuntur, Nervæ scilicet et Marci.

Primus Nerva rem generali edicto definivit: idem enim ante illum Claudius rescripserat.

Si quidem in deteriorem conditionem qui slatum retractaret, præscribendum est; sed honestiorem statum quam tempore mortis fuisse existimaretur , vindicari non prohiberetur. Quum autem in deterius retractatur status defuncti , huic præscriptioni locus est, quamvis indirecte per aliam quærstionem retractatur. Imo nec de vivi statu quærendum est, si quæstio hujus modi præjudicium facit ei qui ante quinquennium decessit.

Observandum autem, ad eas duntaxat quæstiones hoc Nerva edictum pertinere, in quibus de statu libertatis aut ingenuitatis defuncti directe vel indirecte ageretur.

De earum personarum libertate ingenuitatere quæri hoc edicto prohibetur, quæ in hujus status possessione fuerunt cum morerentur.

Et oportet ut hæc possessio non fuerit controversa ; non videtur autem quis interpellationem in suo statu passum esse, nisi apud judicem competentem ei mota sit controversia. Illud patet, eum qui in possessione libertatis non fuit, ad hoc edictum non pertinere.

Ex oratione Divi Marci, interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere; nam si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, retractationis quæstio, morte ejus extinguetur. Contra Hermogenianus : si quis in servitute moriatur, post quinquennium liberum decessisse probari potest.

DE NATURALIBUS LIBERIS ET MATRIBUS EORUM ,

ET EX QUIBUS CAUSIS JUSTI EFFICIANTUR.

(C. V, lit. 27.)

Evenit ut liberi statim ut nati sunt, parentum in potestate non fiant, at postea tamen redigantur in potestatem. Gaius (Institut.,Comm. 1, S 66) plura offert exempla e quibus : Si civis romanus latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam , cum

eam civem romanam esse crederet et filium procreaverit, hic non est in potestate; quia ne quidem civis romanus est, sed ejus conditionis cujus et mater fuerit; sed ex senatusconsulto (1) permittitur causam erroris probare, et uxor ita quoque et filius d civitatem romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in patris potestate esse. Idem juris est si eam per ignoran

(1) Hac riani scilicet, vid. Gaii Institut. comm, 1, $ 30.

tiam uxorem duxerit, quæ dedititiorum numero est, nisi quod uxor non lit civis romana.

A Caracallæ temporibus, imperio romano subjecti plerique civitate fruuntur ; sed apud Romanos duas matrimonii species invenimus, justas nuptias et concubinatum ; qui ex concubinatı nascuntur, parentum in potestate non sunt nec olim fieri poterant. Primi legitimationem talium liberorum Christiani permisere principes.

Apud Romanos, legitimatio filios aut filias parentum potestati tantum submittit, nec ad culpam pertinet. Tunc juris civile vinculum fit quo filii vulgo concepti frui non possunt.

Pluribus modis fit hæc legitimatio; primum, naturalis filius curiæ a patre suo offertur. Curiale munus onerosum erat; maximas etenim impensas ferebant curiales, illisque honoribus renuntiare sæpe cupiebant. Curiarum ad utilitatem, Theodosius et Valentinianus ejus civitatis curiæ, unde ipse oritur pater, tradendi filios naturales et in solidum heredes scribendi, liberam concessere facultatem. Item legis beneficio fruetur filia quæ justas cum curiali contrahet nuptias.

Sed hæc non est legitimatio omnino perfecta. Patri enim succedit filius, sed parentibus patris alienus est : si pater legitimos habeat liberos, qui legitimationis beneficio fruetur,

nec donationg nec testamento majorem accipiet partem minima legitimorum liberorum.

Divi Constantini constitutionem renovans Zeno, filiorum filiarumve legitimationem permisit ex ingenua concubina natorum ; ea autem conditione ut pater concubinam illam uxorem duceret. Ea est legitimationis origo, quæ per matrimonium subsequens appellari solet. At illi qui tempore hujus jussionis nullam ex ingenuis concubinis prolem procreaverant, minime hujus legis beneficio perfruebantur.

Primus Justinus firmum principium statuit omnibus liberis ctiam non procreatis. Justinianus legitimationem sive per oblationem ad curiam, sive per justas nuptias postea contractas permisit, et patri ipsi qui legitimos habuerat liberos.

Legitimatio quæ fit ex justo matrimonio poslea contracto permittitur illis tantum liberis concubinæ cujus matrimonium minime interdictum fuerat, id est conceptionis tempore. Ita nati ex concubinatu liberi legitimationis jure semper non fruerentur; etenim concubinatus forsan inter patrem et matrem licitus esse poterat cum eo tempore inter illos ipsos justæ prohiberi nuptiæ potuissent.

Semper de liberis ex muliere libera natis agilur; libera a Justiniano non intelligitur ingenua ; nam legitimationem probat liberorum

« PreviousContinue »