Page images
PDF
EPUB

CARTHON.

Argumentum.

Hoc Poema perfectum est, ejusque argumentum, sicut plerisque ex Ossiani carminibus, tragicum spirat. Vivente Comale, Trathalis filio, et patre illustris Fingalis, Clessammor Thaddûs filius, fraterque Mornæ Fingalis matris, tempestate in flumen Glottam devectus erat, cujus in ripas stetit Balclutha, Britannorum intra muros habitantium, oppidum. Reuthamir, oppidi princeps, benigno eum hospitio accepit, Moinamque filiam suam unicam ei in matrimonium dedit. Reuda, Cormoris filius, Britannus, Moinæ amore captus, ad ædes Reuthamiris veniens, erga Clessammorem se superbum gessit. Ortâ contentione, occisus erat Reuda; Britannis, qui eum sequebantur, accerimè Clessammori instantibus, in Glottam se præcipitem dare, et ad navem suam nando se recipere, coactus fuit. Vela dantem, ventus secundus in mare detulit. Sæpe operam navabat, ut rediret, et Moinam suam dilectam nocte abduceret. Vento autem adverso non intermittente, ab incepto desistere necesse fuit.

Moina, gravida ex marito relicta, natum peperit, et paulo post mortem obiit. Reuthamir infanti nomen imposuit Carthon; i. e. Undarum Murmur, à tempestate deductum quæ patrem suum Clessammorem abstulit, qui naufragio periisse putabatur. Carthone tres annos nato, Comal, Fingalis pater, incursione quâdam adversus Britannos, captam Balclutham incendit. Reuthamir in oppugnatione erat occisus, et Carthon, per nutricem abductus, quæ ad interiores Britannorum partes fugiebat, incolumis servabatur. Carthon, ut primum ex ephebis excessit, Balclutha ruinam in Comalis posteros ulcisci, statuit. A Glotta flumine naves solvit, et impetu in oras Morvenis facto, duos ex Fingalis fortissimis, qui causâ ejus itineris obsistenti venerant, devicit. Ad postremum, à patre suo Clessammore imprudentèr in singulari certamine interfectus, occubuit. Hæc historia est argumentum hujusce Poematis, cujus exordium eâ fingitur nocte quæ proxima fuit ante Carthonis mortem; adeo ut quæcunque jam antea evenerant per episodium in Poema intexuntur. Poema Malvina Toscaris filiæ inscriptum est.

[blocks in formation]

CARTHONN.

v. 1-20. SGEUL ri aithris air àm o aois; Gnìomha làithe nam bliadhna dh'aom.

Do thoirnesa, a Lòra nan sruth, Thog cuimhne an diugh air na thréig, Fuaim coille Gharmallair nan craobh! Sèimh a guth do m' chluasaibh féin. Am faic thu, Mhalmhìna nan seòd, Carraig mhòr, is a ceann am fraoch; Tri giubhais ag aomadh o'n tòrr, Caoin ghlasra tha còrr r'a taobh ? An sin tha dithein thlà nan gleann, A's glaine ceann, a' crith fo ghaoith; An cluaran glas air chrom nan carn, Call gu mall a chalg le h-aois ; Dà chloich gu an leth anns an ùir, An coineach fo smùr air an raon. Theich fiadh o iomall a' chuirn Ann do chuireadh air chùl an laoch. Tha tannas caol, is faoin, is fuar, Mall ag aomadh mu uaigh an t-seoid:

« PreviousContinue »