Page images
PDF
EPUB

CARTHON.

Hoc Poema perfectum est, ejusque argumentum, sicut plerisque ex Ossiani

carminibus, tragicum spirat. Vivente Comale, Trathalis filio, et patre illustris Fingalis, Clessammor Thaddûs filius, fraterque Mornæ Fingalis matris, tempestate in flumen Glottam devectus erat, cujus in ripas stetit Balclutha, Britannorum intra muros habitantium, oppidum. Reuthamir, oppidi princeps, benigno eum hospitio accepit, Moinamque filiam suam unicam ei in matrimonium dedit. Reuda, Cormoris filius, Britannus, Moinæ amore captus, ad ædes Reuthamiris veniens, erga Clessammorem se superbum gessit. Ortâ contentione, occisus erat Reuda ; Britannis, qui eum sequebantur, accerimè Clessammori instantibus, in Glottam se præcipitem dare, et ad navem suam nando se recipere, coactus fuit. Vela dantem, ventus secundus in mare detulit. Sæpe operam navabat, ut rediret, et Moinam suam dilectam nocte abduceret. Vento autem adverso non intermittente, ab incepto

desistere necesse fuit. Moina, gravida ex marito relicta, natum peperit, et paulo post mortem

obiit. Reuthamir infanti nomen imposuit Carthon; i. e. Undarum Murmur, à ate deductum quæ patrem suum Clessammorem abstulit, qui naufragio periisse putabatur. Carthone tres annos nato, Comal, Fingalis pater, incursione quâdam adversus Britannos, captam Balclutham incendit. Reuthamir in oppugnatione erat occisus, et Carthon, per nutricem abductus, quæ ad interiores Britannorum partes fugiebat, incolumis servabatur. Carthon, ut primum ex ephebis excessit, Balcluthæ ruinam in Comalis posteros ulcisci, statuit. A Glotta flumine naves solvit, et impetu in oras Morvenis facto, duos ex Fingalis fortissimis, qui causâ ejus itineris obsistenti venerant, devicit. Ad postremum, à patre suo Clessammore imprudenter in singula certamine intersectus, occubuit. Hæc historia est argumentum hujusce Poematis, cujus exordium eâ fingitur nocte quæ proxima fuit ante Carthonis mortem ; adeo ut quzcunque jam antea evenerant per episodium in Poema intexuntur. Poema Malvinæ Toscaris filiæ inscriptum est.

TOM. I.

CARTHONN.

V. 1--20. Sgeul ri aithris air am o aois; Gniomha làithe nam bliadhna dh'aom.

Do thoirnesa, a Lòra nan sruth, Thog cuimhne an diugh air na thréig, Fuaim coille Gharmallair nan craobh ! Sèimh a guth do m' chluasaibh féin. Am faic thu, Mhalmhina nan sedd, Carraig mhòr, is a ceann am fraoch; Tri giubhais ag aomadh o 'n torr, , Caoin ghlasra tha corr r'a taobh ? An sin tha dithein thlà nan gleann, A's glaine ceann, a' crith fo ghaoith; An cluaran glas air chrom nan carn, Call

gu mall a chalg le h-aois ; Dà chloich gu an leth anns an àir, An coineach fo smùr air an raon. Theich fiadh o iomall a' chuirn Ann do chuireadh air chul an laoch. Tha tannas caol, is faoin, is fuar, Mall ag aomadh mu uaigh an t-seoid :

« PreviousContinue »