Page images
PDF
EPUB

2. Quorsùm ergò, inquies, falsos illos articulos apparavit, et totum quietismum omninò confodere velle visus est? Experire, lector quisquis es : facilè compereris quis sit ille quietismus ab auctore confutatus : larva quietismi est, horrendis ac nimiis deformata figuris atque coloribus. Quis enim quietistarum id profitetur usquàm, ut « Deum æterno odio prosequatur : ut seipsum reipsâ odio habeat : Dei opus et imaginem in seipso propter Deum diligere cesset ? : odio absoluto se oderit, tanquàm opus Dei non esset bonum; atque ad illud extremum abnegationem suî exacuat odio impio animæ suæ, quo supponitur eam esse malam naturâ, ut manichæi docuerunt ? » Hæc auctor de quietistis fingit. At, at: usque adeòne metuis, ne vero ictu lædas? figmentum est, spectrum est quod poetarum instar discerpendum tradis, et justum in quietistas christianorum odium inani fragore consumis : deniquè jacularis in nubes : ipsos transilis et intactos relinquis.

CAPUT VI.

His propositionibus totus liber continetur.

1. Jam ergò confutatis responsionibus, quibus auctor errores suos involvebat magis quàm certâ ratione tuebatur, perspicuum remanet ab eo defensas propositiones antedictas, quibus Molinosi salutis incuria propugnatur. His autem propositionibus semel agnitis et damnatis, totus liber concidit. Hùc enim antecedentia : hùc consequentia : hùc totus spectat liber. Posteaquam enim eò nobis tota res redit, ut in desperationis barathrum perfectæ, ut sibi quidem videntur, animæ demergantur : quis ab eo abhorrebit, ut spei theologicæ movendi vim detrahat, aut cujusvis occultæ voluntatis, hoc est reprobationis ipsius desiderium introducat? Ex quibus facilè consequitur illa animæ à seipsâ tanta distractio, quæ spem cum desperatione conciliet, et cum infidelitate fidem, et vitia omnia cum omnibus virtutibus : quo nihil est in molinosismo tetrius. Has autem consecutiones in Summå Doctrinæ liquidò demonstratas dominus Cameracensis vidit , et in Responsione suâ reliquit intactas : alibi verò conversus ad vaniloquia, nihil aliud quàm suos errores ipse prodidit : quod etiam sequentia demonstrabunt.

1 Art. 2, faux, p. 30-32. n. 3.

? Art. 12, faux, p. 113, 114.

3 Summa doct., 1 Mar. des SS., p. 90. – ? Ibid., p. 121, 122.

SECTIO II.

Secundus error de probris in absoluto sacrificio involutis, deque distractione

partium animæ per, actus directos ac reflexos, ac de tentationibus novi generis.

[ocr errors]

CAPUT I.

De probris ac propudiis morum.

1. Quisquis infandæ sectæ arcana perspexit christiano orbi nimis nota, is profectò intelligit, in hoc sacrificio, in his extremis quas vocant probationibus, in hâc salutis abdicatione, quæ morum propudia involvantur: à quibus ut abhorrere dominum Cameracensem credimus, sic horum principia, eaque proxima ab eo esse posita certò certius est, et ex antecedentibus et ex sequentibus quoque propositionibus magis elucescet.

VII PROPOSITIO.

[ocr errors]

2. « Tùm in extremis illis probationibus ) anima à seipsâ dividitur, et expirat in cruce cum Christo, dicens : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me' ? » art. x, cui concinit illud articuli XIV : « In extremis probationibus ad amoris purificationem fit separatio partis superioris animæ ab inferiori ?. » Ac paulò post: «Sic in Christo perfecto exemplari nostro, pars inferior non communicabat superiori involuntarias perturbationes suas :.... superior quoque non communicabat inferiori suam pacem aut beatitudinem. » Denique : « In eâ separatione actus inferioris partis perturbationis sunt omninò cæcæ et involuntariæ, cùm omne intellectuale et voluntarium sit superioris partis. » Quorum error in eo consistit, non quòd admittatur quædam separatio superioris inferiorisque partium, quam omnes theologi post Pau

lum agnoscunt ? : sed ut admittatur ea separatio , quâ concilientur in summâ parte spes : in infimâ, vera desperatio, ex consensu et acquiescentiâ voluntatis quam vidimus ( suprà prop. vi ).

3. Hinc error secundus ac pejor, quòd in illis probationibus, < actus inferioris partis perturbationis sint omninò cæcæ et involuntariæ. » Neque omninò cæca et involuntaria, ea perturbatio est, quæ à superiore parte, id est, ab ipsà ratione regitur, justisque imperiis coercetur: quo imperio destituta in omne flagitium proruit: unde etiam fit, ut secundùm Molinosum infanda illa eveniant.

4. Tertius error, isque pessimus, quòd hæc omnia ad exemplum Christi fiant, atque animæ desperatæ , distractis superiore atque inferiore partibus, in eum modum quem vidimus, « cum Christo expirent in cruce, cum eoque dicant : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » Hæc autem annotamus sine præjudicio erroris singularis suo loco redarguendi de involuntarià perturbatione Christi.

VINT PROPOSITIO.

5. Ad eamdem propositionem pertinet istud de reflexis directisque actibus : « Ea separatio fit ex differentiâ actuum realium, sed simplicium et directorum intellectus ac voluntatis , qui nullum relinquunt vestigium sensibile, et actuum reflexorum, qui vestigium sensibile relinquentes, se communicant imaginationi ac sensibus, qui pars inferior appellentur, ut distinguantur ab eâ operatione directâ et intimâ intellectùs quæ pars superior dicitur ? : » eod. art. XIV.

6. Quo loco omittimus errorem auctoris, partem superiorem in directis , inferiorem verò in reflexis actibus, repugnante etiam philosophià reponentis : illud adverti volumus, esse in reflexis actibus desperationem ipsam , stante in directis summâ ac perfectâ spe : ex quo elicitur veri consensus in omne vitium, unà cum virtute eidem opposità conciliatio : totusque iste locus, et sibi contradicit, et ad colorandum palliandumque quietismum clarè pertinet. His consentanea est doctrina circa tentationes quasdam novi generis,

* Hebr., IV, 12. — ° Max. des SS., p. 122.

CAPUT II.

De tentationibus extraordinariis.

IX PROPOSITIO.

1. Dantur tentationes novi generis sive extraordinaria, nature differentis à vulgaribus . Harum autem tentationum ea vis, ea natura est, ut iis consentire una sit salus. Sic in tentatione desperationis una salus habetur, si auctore directore, «in justam tuam à Deo imminentem condemnationem simpliciter acquiescas, nec alia via est sedandæ tentationis , cùm hujus effectus gratiâ instituta sit ?. » Huic conjungenda est

xa PROPOSITIO.

[ocr errors]

2. Ubi dominus Cameracensis directori quid sit agendum præcipiens, subdit : « Ante omnia et præcipuè debet supponere tentationes esse quasdam generis communis, quarum remedium est mortificatio interior et exterior cum omnibus actibus timoris , et omnibus praxibus amoris mercenarii. Oportet etiam. obfirmare animum, ne quidquam admittas ulterius, nisi certò constiterit ea remedia ( mortificationem scilicet interiorem et exteriorem ) esse omninò inutilia: ) quo loco supponit inutilia esse remedia quæ sunt per sese maxima , memoratque tentationem quæ non oratione et jejunio, quod in summis tentationibus Dominus præceperat", sed ipsà consensione vincitur : ex quibus quàm horrenda consequantur, animus intueri refugit.

XI PROPOSITIO.

3. Jam quales esse debeant animæ illæ paucissimæ, quæ extremis illis probationibus, novique generis tentationibus destinentur, prodit auctor his verbis : « Oportet eas usque adeò esse dociles, ut nunquàm voluntariè hæsitent in capessendis quibusque rebus duris et humiliantibus : item oportet nulli consolationi , nulli libertati addictas eas esse : ad hæc oportet ut sint ab omni re divulsæ, atque etiam à vià quâ illam ipsam divulsionem doceantur : ut sint præparatæ omnibus praxibus, quascumque ipsis impositas velint : non sint addictæ neque suo orationis generi , neque suis experimentis , neque lectionibus, neque personis, quarum olim auctoritate et consiliis fidenter utebantur'. » Liceat perpendere voces omnes, ambiguas sanè , sed in Molinosi sensum pronas. Quid illi ejusque asseclis sit illa docilitas et humiliatio, nemo nescit : cur autem non sufficit, ut sint omni consolatione , nisi sint etiam omni libertate nudatæ ? Sanè illa privatio libertatis omnis Molinoso grata, aptaque explicandis flagitiis, in quæ eodem auctore quædam animæ vi quâdam ac necessario impetu rapiuntur. Jam abstractio ab omni re, atque etiam ab abstractionis vià : ab omnibus pristinis lectionibus, ab omnibus piorum directorum consiliis, quid portendit ? quid portendit animus indistinctè ad omnes praxes à novo directore imponendas comparatus ? Hæc omnia quàm illam animam faciunt novis imperiis tractabilem ac parabilem, præsertim accedente doctrinâ « ut se illæ animæ judicari sinant à superioribus , quo nomine etiam confessarii comprehenduntur, iisque in omnibus cæco modo obediant (sive cæcam obedientiam præstent : leur obéit aveuglément en tout) : quæ postrema ac proxima dispositio est ad novorum directorum abusus stabiliendos. Mirum à tanto archiepiscopo tot congestas voces, quas ad constituendas directiones novas, novas tentationes, nova remedia, hoc est nova flagitia, pessimus quisque Molinosi sectator arripiat.

1 Mar, des SS., p. 77, 143, 115. – 2 Tbirl., p. 92. — 3 Ibid., p. 144. - Matth., XVII, 20; Marc., IX, 28.

[ocr errors]

XII PROPOSITIO.

4. Sanè laude digna est admonitio ad directores, ne in inferiori parte permittant unquàm inordinatos actus , qui cursu naturali rerum « voluntarii et superiori parti subjecti esse soleant (art. xIv.) » Nec tamen omissas a voluit possessiones, obsessiones, aliaque extraordinaria ad vias interiores pertinentia, quæ quidem à vià fidei ac puri amoris non absolutè arceantur; sed ita duntaxat, ut tantùm infrequentiora sint, quàm in cæteris viis . » Hæc igitur

"Max. des SS., art. 8, p. 76. 2 Ibid., p. 239, 210.– 3 Ibid., art. xiv, p. 123, 124.

[ocr errors]
« PreviousContinue »