Carminis VI. Argumentum. Nox supervenit. Celebrandas exercitui epulas instruit Fingal, quibus Suaranus interest. Pacis carmen vates Ullin regis bardus, rege imperante, cantat, prout finito bello mos erat. Quæ gesta erant in Scandinavia a Trenmore Fingalis proavo, nuptiasque ejus cum Inibacâ regis Lochlinis filiâ, Suarani proavi, narrat. Quam ob necessitudinem, et quia frater erat Agandeccæ quam ipse juvenis amaverat Fingal, solvit è vinculis Suaranum rex, reditumque cum fractis copiis, datâ fide se nunquam hostiliter in Hiberniam descensurum esse, in Lochlinem præstat. Partìm ergo in Suarani reditu instruendo, partìm in cantibus, et in colloquio, in quo de Grumale fabulam narrat Fingal, nox teritur. Mane discedit Suaranus. Venatum exit Fingal; adhuc latentem in antro Turâ Cucullinem solatur, et postridie Scotiam repetit. Sic Poema concluditur. FIONNGHAL. DUAN VI. v. 1-18. THUIT neòil na h-oidhch' air a' chuan, A dealradh air stuadh na h-Eirinn: Ro' cheò ghluais mall thar na speuraibh. Air sliabh neo-fhuaimear Léna 'Nuair thachair sinn air Légo nan triath, Bha tanais na dh'fhalbh a 'snàmh air gaoith, Dh'aom iad le h-aoibhneas gu mall, Ri fonn molaidh dh'aom na laoich. |