Page images
PDF
EPUB

gerentur principia, quibus auctor in errorem deduci nos voluit. 2. Quinque amorum scholis inaudita, et ad arbitrium conficta divisio, ad errores quietisticos viam sternit falsis definitionibus, quas, ut jam notas, sive ex ipso libello repetendas, supponimus.

3. Has ut tueatur dominus Cameracensis, suæ causæ præsidium reponit in eo, quòd quinque illi amores sint status non actus. Næ ille in valdè exiguâ re vim magnam collocat. Ultrò enim confitebor hic agi de quinque statibus, sed per suos actus, ut fit, definitis: quo definitiones in actus magis quàm in status cadunt. Sic in amore judaico, rerum terrenarum cupido priùs actum quàm statum afficit. Sic actus amoris, qui puræ concupiscentiæ dicitur, priùs est sacrilegus atque impius, quàm ipse status. Sic deniquè amor spei, qui est tertius, priùs actu quàm statu constat. Hùc accedunt egregiæ ac invictæ rationes, quibus dominus Carnotensis pessimam evasionem præcludit 2.

CAPUT II.

De tertio amore, sive de amore spei: auctoris errores.

1. His positis, consurgit de amore spei auctoris.

XVII PROPOSITIO.

:

2. Tertius amor, « qui est amor spei, non est omninò mercenarius (intéressé); est enim mixtus amore Dei propter se sed motivum commodi proprii est ejus motivum præcipuum et dominans 3. » Cui connexa est

XVIII PROPOSITIO.

3. «In amore spei motivum propriæ felicitatis prævalet motivo gloriæ Dei'. >>

4. Error maximus, quo docet in theologicà virtute, hoc est in amore spei prævalere rem creatam, nempè felicitatem nostram,

1 Rép. à la Décl., p. 8; Inst. past., n. 2, p. 6. - Lett. past., p. 14, 15. Max. des SS., p. 4.

Ibid., p. 14.

bono divino, nempè gloriæ Dei, quo continetur aliquid increatum, nempè Dei majestas ac dignitas. Quà sententiâ evertitur spes theologica, ut est in Declaratione positum 1.

5. Alter error, « amorem spei non esse penitùs mercenarium (intéressé), eo quòd sit mixtus initio amoris Dei propter se: » hoc est initio amoris charitatis: sive ut in Instructione pastorali ponitur : « actus spei includit amorem Dei ut boni supremi, quod est charitatis; cùm amor Dei, ut boni supremi, non possit non esse amor præferentiæ: alioqui non esset amor boni ut supremi. Hinc autem fit, ut spes theologica sine quodam saltem initio charitatis esse non possit: quod est falsissimum; cùm omnes theologi uno ore sentiant charitatem quidem non sine fide et spe, sed fidem ac spem sine charitate esse posse, contrariamque sententiam reputent erroneam.

6. Sic deficit in illâ divisione quinque amorum, amor spei theologica, ipse quidem bonus, et à Spiritu sancto infusus, etsi ab amore charitatis separatus: undè illa divisio inadæquata et falsa, licèt ab auctore fundamenti loco posita.

CAPUT III.

In duas propositiones præcedentes notæ contra amorem naturalem auctoris ac novam motivi significationem.

[ocr errors]

1. Ludit omninò nos dominus Cameracensis, cùm commodum proprium vult esse amorem humanum ac naturalem suî. Contrà primò, in amore spei, quæ est virtus theologica, et merè supernaturalis, prævalere non potest motivum creatum : atqui commodum proprium amori spei prævalet. Ergò proprium commodum non est motivum creatum.

2. Contrà secundò: motivum proprii commodi, quod in amore spei dominatur3, idem omninò est ac motivum nostræ felicitatis: atqui motivum nostræ felicitatis in spe theologicà non est aliquid naturale, sed supernaturale: alioqui spes theologica non ess t spes theologica, sed aliquid naturale motivo naturali nixum,

1 Declar, trium episc., p. 250. - Inst. past., n. 2, p. 7. - 3 Max. des SS., p. 4. — Ibid, p. 14.

quod est pelagianum. Ergò commodum proprium in spe theologicà non est aliquid naturale.

3. Jam quod Cameracensis ita interpretatur1 motivi vocabulum, ut non sit aliquid extrà alliciens, sed internum impulsivum, sive agend et amandi principium, æquè erroneum est ac pelagianum. Motivum enim sive impulsivum interius amoris spei non potest esse aliquid naturale, quale impulsivum illud esse fingitur: neque nostra felicitas, aut ipsa Dei gloria est movens principium, sive impulsivum interius, sed externum. Totum ergò quo nituntur domini Cameracensis explicationes, vanum est; manetque sensus contrarius, qui, fatente auctore, est erroneus et pessimus. 4. Omninò enim recordari nos oportet id quod dicit auctor : scilicet in libro de Doctrina Sanctorum, « absque novis suis explicationibus, de paginà ad paginam, de lineà ad lineam, scatere omnia ineptiis atque insaniis,» ut etiam alibi annotatum est'.

CAPUT IV.

De quarto amore.

XIX PROPOSITIO.

1. «Datur amor charitatis adhuc mixtus reliquiis commodi proprii (intérêt propre), qui est verus amor justificans, eo quòd motivum gratuitum (désintéressé) in eo dominetur 5 : » cui æquivalet ista

XX PROPOSITIO.

2. « Is amor Deum quarit propter se, eumque omnibus rebus nullà exceptà anteponit:» rursùs: « nec felicitatem suam quærit nisi propter Dei gloriam. »

XXI PROPOSITIO.

3. « Hæc vera charitas nondùm est pura, hoc est, nondùm est impermixta ( sans aucun mélange).

3 Ire Lett. à M. de

1 Inst. past., n. 4, p. 10. - Ibid., n. 3, 4, 10, p. 9-11. Rep. à quatre Lett., n. 26, p. 85. 5 Max. des SS., p. 6.

Meaux, p. 46.

• Ibid.,

P.

8.

TOM. XX.

[ocr errors]

3

XXII PROPOSITIO.

4. « Quartus amor, sive charitas adhuc mixta cuidam motivo commodi proprii, relato et subordinato ad motivum principale, ad finem ultimum, qui est pura gloria Dei, deberet nominari amor charitatis mixtæ : sed cùm hunc amorem assiduè opponere debeamus amori puro, sive ab omni commodi ratione absoluto, huic amori dare cogor nomen amoris mercenarii, sive commodo studentis intéressé): quia adhùc mixtus est reliquiis commodi proprii, quanquàm est amor, quo Deus nobis ipsis anteponitur1.

[ocr errors]

5. Ex his liquet amorem charitatis veræ ac justificantis, quo Deum nobis rebusque omnibus anteponimus (prop. xix et xx), non esse purum (prop. xx1), sed mixtum (prop. xxII); contra quod omnis Schola definit amorem charitatis veræ ac justificantis esse gratuitum.

:

6. Quod autem passim respondet auctor, agi de statu, non de actu redit solutio suprà allata (cap. 1, n. 3), de statu quidem agi, sed definiendo per actus ; ita ut actus magis definiatur quàm status. Reverà enim actui convenit, ut sit justificans, ut in eo prævaleat motivum gratuitum ( désintéressé), ut Deum rebus omnibus sibique anteponat, ut felicitatem nonnisi propter finem ultimum ac puram Dei gloriam quærat : quæ quidem statui charitatis justificantis competunt, sed ideò vel maximè quòd competant actui; undè ille status, totâ Scholâ consentiente, debuit appellari amoris gratuiti ac puri, ab actu principali quem elicit : nec sine errore mercenarius ac mixtus appellari potest.

7. Si enim ideò mixtus ac mercenarius dicitur, quòd sit spei conjunctus, sequitur ut quinti gradus amor pariter mixtus sit ac mercenarius; quippe spei æquè conjunctus, ut fides catholica docet, ac mox declarabimus.

1 Mux. des SS., p. 14.

CAPUT V.

De quinto amore sive puro domini Cameracensis æquivocationes.

1. Hic demonstrare aggredimur id quod de amore puro Cameracensis obtendit merâ æquivocatione constare, et amorem purum quintum, qualem ille definivit, nulli nisi ipsi agnitum et probatum cùm autem hac in re vel maximè totius libri ratio. contineatur; ut omnia tradantur enucleatiùs, geometrico more procedemus. Sint ergò istæ definitiones ac postulata nostra.

DEFINITIO PRIMA.

2. Purum sive gratuitum amorem nos hic non eum dicimus quem tota Schola agnoscit amorem charitatis pro objecto specifico sive primario habentis Deum in se consideratum; hoc enim sensu omnis actus amoris sive charitatis purus est et gratuitus: ac de eo nulla est litigatio.

DEFINITIO SECUNDA.

3. Hic amor charitatis est ille quem auctor quarto gradui assignat1; estque is qui Deum nobis nostrisque commodis, ac rebus omnibus anteponit, nec felicitatem suam quærit nisi propter Dei gloriam (Prop. xix, xx, xxI, XXII, cap. superiori, n. 1, 2, 3, 4). Is amor reverà purus. est et gratuitus, sed non est ille amor quem toto libro Cameracensis intendit.

DEFINITIO TERTIA.

4. Amor purus, in quem toto libro Cameracensis intendit, est is qui hunc prætergressus, quinto gradui ab auctore assignatur: definiturque «< amor Dei propter Deum solum in se consideratum, nullà mixtione mercenarià neque metùs neque spei. »

POSTULATUM.

5. Petimus concedi nobis verba, sive locutiones auctoris stricto, et, ut aiunt, rigoroso, hoc est, proprio sensu esse intelligenda. Concessum ab auctore, cùm ultrò spoponderit se sublaturum 1 Max. des SS., p. 6. Ibid., p. 8.

3 Ibid., p. 10, 15.

« PreviousContinue »