Page images
PDF
EPUB

L PROPOSITIO.

5. « Etsi actus directè et immediatè tendentes ad Deum solum, ex parte objecti et in rigore philosophico, sint perfectiores; sunt tamen æquè perfecti, hoc est æquè puri, æquè meritorii ex parte principii, quandò habent pro objectis objecta quæ Deus offert, et quibus anima non se occupat nisi impressione gratiæ 1. » En, ut attributa, ut personæ divinæ, ut ipsa Christi humanitas sint objecta æquè perfecta, æquè meritoria, debent à Deo offerri: non his per sese, non voluntariè, ut dictum est (prop. XLVIII), nec nisi impressione gratiæ anima occupatur; impressione autem gratiæ singularis. Communis enim gratia, etiam objecto illi abstracto, illimitato, innominabili, æquè est necessaria: objectum innominabile æquè à Deo offertur; ergò hoc erit discrimen inter illud innominabile et hæc distinctè nota, nempè attributa, personas, humanitatem Christi; quòd illud per sese, voluntariè ac spontaneo actu sit contemplationis objectum : hæc autem non per se, non voluntariè, sed si offerantur; idque impressione gratiæ singularis, nec ullo alio modo: quod est erroneum, et personis divinis ipsique Christo contumeliosum.

6. Hùc accedit alibi fusè à nobis explicita, continui, confusi, et universalis actùs ratio, auctore Falconio, Molinoso ac Malavallo sequacibus; Guyoniâ deniquè pedissequâ, per illum conversionis et consensionis actum, qui semel activè editus, continuus posteà et irrevocabilis juxtà atque irreiterabilis manet 3.

7. Hinc exulant explicitæ fidei actus, postulationes, gratiarum actiones: nec nisi impellente Deo per instinctum et inspirationem, non communem illam quà omnes justi pollent, sed singularem et extraordinariam, profluunt : undè anima per sese his omnibus caret, nulloque conatu se ad hos actus provocat, nec suas exerit vires.

8. Aliud discrimen pariter quietisticum et erroneum : quòd illud abstractum et innominabile anima contemplatrix spontè 1 Max. des SS., p. 188, 189. - Inst. sur les Etats d'Or., liv. I, n. 15, 25.

3 Moyen court, chap. XXI, XXI, XXIV, p. 90, etc., p. 101, 102, etc., p. 131, 132, etc. · Moyen court, chap. XXIV, p. 130, 131; Cant., p. 207, 208, 209; Inst. sur les Etats d'Or., liv. 1, n. 15; liv. Il, n. 9.

quærat, ipsà rei bonitate illecta: ad alia autem objecta, hoc est ad attributa particularia sive absoluta sive relativa, et ad ipsum Christum, nulla rei bonitas invitare possit: quod item est erroneum, divinisque attributis ac personis, Christoque ipsi derogans.

CAPUT III.

Aliæ propositiones his connexæ et consectaneæ.

1. Si anima contemplatrix divinis attributis divinisque personis ipsoque adeò Christo non occupatur voluntariè, nec nisi id agente Deo per occultam et singularem atque extraordinariam impressionem, profectò consequens est, ut à verâ purâque contemplatione hæc omnia sæpè arceantur, ipsaque anima his destituta maneat. Jam ergò quærendum est, utrùm hanc consequentiam auctor admittat. Admittit autem his verbis:

LI PROPOSITIO.

2. «Animæ contemplatrices duobus diversis temporibus privantur visu distincto ac sensibili ac reflexo Christi : sed nunquàm privantur in perpetuum ejus visu simplice ac distincto 1. »

LII PROPOSITIO.

3. Pergit : « In fervore nascente contemplationis, illud exercitium est imperfectissimum, nihilque repræsentat nisi confuso modo. »>

LIII PROPOSITIO.

4. Anima velut absorpta gustu sensibili ad recollectionem, nondùm potest visis distinctis occupari; eam quippe debilem distraherent et rejicerent in ratiocinium meditationis, undè vix egressa est. >>

LIV PROPOSITIO.

5. Hæc impotentia videndi distinctè Christum non est perfectio, sed è contrà imperfectio hujus exercitii, quia tunc sensibilius est quàm purius. >>

1 Max. des SS., p. 194, 195.

LV PROPOSITIO.

6. « Secundò, anima visum amittit Christi in ultimis probationibus, quia tunc Deus aufert ab animà possessionem et cognitionem reflexam omnis boni inexistentis, ut eam ab omni proprio commodo purget 1. »

LVI PROPOSITIO.

7. « Extra hos status, anima excelsissima quamvis, in actu contemplationis potest occupari Christo præsente per fidem 2. »

LVII PROPOSITIO.

8. « Et in intervallis, ubi pura contemplatio cessat, anima adhuc est occupata Christo,» per fidem præsente scilicet, ut suprà (LVI prop.).

9. Ex his tres errores exurgunt: primus, quòd ab auctore quærantur status duo, quibus Christus fide præsens absit.

10. Secundus error: quòd idem Christus inveniatur in contemplatione purâ sed eâ conditione tantùm, ut non voluntariè ac per se, quemadmodùm illa indistincta et innominabilis ratio entis, sed tantùm offerente Deo, nec nisi impressione gratiæ singularis et extraordinariæ, ut est dictum suprà (ad prop. XLVIII, XLIX, L).

11. Tertius error: quòd Christus (per se et voluntariè quidem) ex dictis propositionibus, inveniatur in intervallis ubi pura cessat contemplatio; quasi indignus esset Christus qui in ipsâ purâ oratione fide præsens esset.

12. Hæc autem nemo mysticorum, nemo spiritualium, nemo theologorum dixit; nemo distinxit duos illos status à quibus Christum abesse oporteret: nemo aut probationum etiam extremarum aut initiorum tempus fixit aut figere potuit, nec nisi à Dei voluntate suspendit. Quare hæc omnia perperàm et temerè, nec nisi in gratiam Guyoniæ et quietistarum inducta sunt.

13. Cætera in eam rem accuratè tradit tractatus inscriptus: Mystici in tuto, I. p., art. I toto: ubi de Christi humanitate fun1 Max des SS., p. 195. - Ibid., p. 196.

2

datissima veritas, beatæ quoque Theresiæ ac Joannis de Cruce auctoritate, firmatur.

14. Quòd auctor videtur prohibere tantùm reflexos et sensibiles actus circa Christum de sensibilibus cum Molinoso facit in bullâ felicis memoriæ Innocentii XI, prop. xxxv, ut est suprà dictum 1. Absonum quoque prohiberi de Christo reflexos actus qui sunt per se optimi. Deniquè hic agitur de fide, quæ præsentem præstat Christum; fidem autem arceri à quovis christianæ vitæ statu, nihil est aliud quàm arcere ipsum Christum, qui, teste Paulo, non nisi per fidem in cordibus nostris habitat. Quare ista omnia gratis ac nullo Scripturarum testimonio, nullo auctore conficta, uni Guyoniæ utilia, procul eliminanda à christianorum mentibus et auribus.

15. Hæc igitur à me alibi fusiùs explicata, auctor variis in locis confutare nititur: sed procul abludit ab intento nostro, multisque paginis frustrà in respondendo consumptis, objectiones nostras nequidem attigisse deprehenditur : neque ullo modo purgat illud voluntarium ac per se rationi innominabili entis duntaxat attributum; cùm cætera impressione singulari offerri à Deo non à nobis ultrò eligi oporteat. Non etiam ullà ratione exponendum suscepit illud, fide præsentem esse, quod ipsi Christo denegat, uti prædictum est: undè errores ipsi imputatos stare, nec purgatos esse constat.

16. His addatur auctoris, de actu universali,

LVIII PROPOSITIO.

17. « Contemplatio consistit in actibus tam simplicibus, tam directis, tam placidis, tam uniformibus sive æquabilibus, tam nullo succussu, nullo conspicuo discrimine, ut nihil insigne habeant (nihil observabile): undè ab animâ ab invicem discerni possint. >> Rursùs: «Est contextus actuum fidei et amoris tam simplicium, tam directorum, tam placidorum, tam uniformium, ut jam nonnisi unum actum aut potiùs nullum actum facere videantur ". >>> 2 Ephes., III, 17. . 31; Avert. sur les div. Ecrits, n. 6. Ill Lett. à M. de Meaux, p. 28, etc.

1 Sup., cap. 1, n. 8.

[ocr errors]

3 Préf. sur l'Inst. past., sect. v, Rép. à la Décl., p. 74, etc., 84, etc.; 5 Max. des SS., p. 166. 6 Ibid., p. 201,

Posteà: «Hinc alii, ut sanctus Franciscus Assisinas, dixerunt nullos à se actus fieri posse: alii, ut Gregorius Lopezius, toto vitæ decursu nonnisi unum et perpetuum actum fieri. » Alibi : <«< Anima nonnisi unum motum sentit, eum scilicet qui ipsi impressus est'.» Deniquè: « Tam placidi sunt, tam uniformes actus, ut distincti licèt, unus idemque actus esse videantur 2. »

18. His verbis nihil aliud agit auctor, quàm ut quietistarum continuitati, eidem æquipollentem uniformitatem substituat: eam scilicet quæ nullam actibus, nullam postulationibus, nullam gratiarum actioni, nullam explicita de divinis attributis particularibus sive absolutis sive relativis, aut de Christo, fidei rationem relinquat, quà discriminentur actus: eorumve distinctio aut etiam qualiscumque interruptio perspecta esse possit. Nullus deniquè remanet conatus animi diversos actus, à Deo licet imperatos, exercentis: quæ quidem nihil aliud quàm aliis verbis falsam quietem continuitatemque referunt.

[blocks in formation]

1. Actus reflexos quietistis exosos esse, facilè demonstravimus allatis locis ; Molinosi quidem, dicentis relinquendos « omnes actus animi reflectentis: quippe qui verum lumen et progressum animæ ad perfectionem prohibeant: » Itaque « ambulandum sine reflexione in seipsum aut in divinas perfectiones: » Guyoniæ verò, sæpè admonentis agi oportere « sine reflexione: reflecti in creaturam, esse retroire : non esse animum in sese recurvandum3: simplicitatem in eo esse, ut agamus directè sine reflexione 6, » ex reflexis actibus animam adduci ad summum periculum : « Deniquè animam nunquàm in se recurvari : » quo nomine reflexi actus ubique intelliguntur.

2. Hæc quidem quietistæ. Dominus autem Cameracensis reji2 Ibid., p. 257. -3 Inst. sur les Etats d'Or., liv. V, Guide, introd., sect. I, liv. I, chap. 11, n. 6; chap. v, n. 35; 5 Moyen court.. § 6, p. 27, 81. 6 Cant., chap. IV, vers. 1, chap. VI, vers. 10, p. 159. 8 Ibid., chap. vil, vers. 7,

1 Max. des SS., p. 231. n. 2, 3, etc chap. XI, n. p. 85.

6.

Ibid.,

[ocr errors]

p. 172.

« PreviousContinue »