Page images
PDF
EPUB

COMALA,

CARMEN SCENICUM

SIVE DRAMATICUM.

Argumentum

Poema hoc in primis pretiosum est, quod Ossiani carminum antiquitati

haud parvum affundit lumen. Caracul, cujus hic fit mentio, non alius est quam Caracalla, Severi filius, qui anno 211 expeditioni contra Caledonios præfuit. Poematis verba primitùs musicis organorum modis adaptata, et principibus fortasse solennes inter conventus exhibita varii ejus * numeri ostendunt. Plenius ac melius quam

in

opere ipso historia ejus a Grampiorum Montium indigenis traditur: “Comala, filia Sarnonis, Inistorcæ, sive Orcadum regis, amore Fingalis, Comalis filii, capta est in convivio, ad quod a Locline redeuntem post Agandeccæ mortem pater eum invitaverat. Adeo vehemens fuit pectoris zstus ut juvenis bellatoris, qui militiæ tirocinia sub eo ponere volebat, armis induta sequeretur. Cito eam agnovit Lamoris filius, unus ex Fingalis bellatoribus, cujus amorem paulo antea spreverat. Mirus ejus amor et summa pulchritudo adeo cam regi commendaverat ut uxorem ducere statueret, cum de Caracallæ expeditione certior factus est. Obviam hosti processit, comitante Comala, quam, cum in aciem descenderet, in colle, unde cerneretur Caracallæ exercitus, reliquit, pollicitus priùs, si pugnæ supervixisset, se cum nocte rediturum.” Historia reliqua rerumque ultimus eventus ex poemate ipso colligi possunt.

Hic fallitur aut fallere voluit Macphersonus ; toto enim in poemate parum aut nihil inter se differunt numeri.

[blocks in formation]

v. 1-9.

DEARSA-GRÉINE. DH'FHALB

'FHALBH an t-sealg, gun fhuaim an Ardbheinn, Ach sruith a tha gairrich o charn. A nighean Mhorni, a’s gile làmh, Thigsa nall o bhruachaibh Chrona; Thigeadh an oiche le dàin; Biodh sòlas air ard na Morbheinn.

MILSHÙIL-CHAOMHA.
'Si’n oich’i, digh a's guirme sùil,
A chiar oich'o chul nan carn.
Chunnacas leamsa fiadh 'sa bheinn

[blocks in formation]

DERSAGRENA.
Abiit venatio, sine sonitu in Ardvene,
Nisi torrentis qui est fremens à saxeto.
Filia Mornæ, cujus est candidissima manus,
Veni tu huc a præcipitiis Cronæ;
Veniat nox cum carminibus ;
Sit lætitia

super

culmine Morvenis.

MILULCOMA.

Est nox, o virgo, cujus est maximè cæruleus oculus,
Fusca nox è tergo saxetorum.
Visus est à me cervus in monte

« PreviousContinue »