Argumentum. Fingal, ab incursione rediens quam in Romanam Provinciam fecerat, visere Cathullem statuit, Inistorcæ regem, et fratrem Comalis, cujus historia in præeunti Dramate pleniùs narratur. Carricthurâ, Cathullis regiâ, jam prospectâ, in culmine ejus flammam aspexit, quæ per illa tempora maleficii signum fuit. Venti illum impulêrunt in sinum, à Carricthurâ aliquantulum remotum, et in littore pernoctare coactus fuit. Proximo die, exercitum Frothalis, Soræ regis, adortus est, qui Cathullem in regiâ suâ Carricthurâ obsessum tenuit, et ipsum Frothalem, certamine singulari superatum, captivum egit. Carricthura liberata, argumentum carminis est; sed aliæ sunt quædam intertextæ fabulæ. Ex vetere traditione constat, hoc carmen Culdæo cuidam inscriptum esse, sive uni ex eis, qui primi ad Christianam fidem prædicandam emissi fuerunt; et fabulam de Lodinis Formâ, quæ una et eadem cum antiquo Odine, apud Scandinavenses, fuisse creditur, ab Ossiano inductam esse ad oppugnandum doctrinis Culdæi. Quocunque autem modo res se habeat, ante oculos nostros profert Ossiani de supremo Numine, sententiam; et probat eum ejus superstitionis expertem fuisse, quæ per totum terrarum orbem valebat, priusquam Christianitas divulgaretur. CARRAIG-THURA. v. 1-20. AN d'fhàg thu gorm-astar nan speur, Agus pàilliun do chlos 'san iar. Thig na stuaidh mu 'n cuairt gu mall, Ri d' fhaicinn cho àillidh 'na d'shuain, A ghrian is till o d' chlos le h-aoibhneas. Ri fuaim tha sèimh o chlàrsaich ghrìnn; Duisg sòlas an talla nan stuadh; Thill righ nam buadh le 'shluagh gu 'thìr. Tha còmhstri Charuinn fada uainn, Mar sin bha focail Ullin chaoin, |